- TRULLA, a TRUA
- TRULLA, a TRUAvase aquario seu ingenti cochleari, quasi Truella, inter vasa potoria memoratur, l. 36. ff. de auro et argent. legat. Trullas, scyphos, modiolos, phiales; scyphusque fuit profundior et oblongior, ut docet Andr. Alciatus, Parerg. l. 7. c. 3. Interpres vetus Iuvenalis ad Sat. 3. v. 108. calicem aureum exponit Trullam, quem locum erudite pertractat Alexander Neapol. Genial. Dier. l. 3. c. 10. Helenio Acroni Trulla, deformis calix et rusticanus, ad Horat. l. 2. Sat. 3. v. 144. Unde Cato de Re Rust. c. 10. villicum, inquit, habere oportet urnam quinquagenariam unam, trullas tres. Idem, c. 13. In torcularium usu opus sunt, Trullae aeneae tres, amphorae oleariae duae. Et paulo post, Urceos urnales fictiles duos, Trullas ligneas duas. Meminitque earum Plin. l. 34. c. 2. Sunt ergo vasa tantum Corinthia, quae isti elegantiores nunc aes sculpendo transferunt modo in lucernas, modo in Trullas, nullô munditiarum respectu. ubi conqueritur, munditiis contemptis, Corinthia vilissimis applicata usibus, dum ex illis fiant Trullae: h. e. lasanum, in quod onus ventris deponitur, aut vas, quô ex culina in latrinam aquam effundunt, aut caementariorum instrumentum, quô dealbati rectorio, aut delutati muniuntur et complanantur parieres: Omnia enim haec significata apud Auctores vox habet. Interim et vaspotorium fuisse, nulli dubium esse potest. Ita enim Martialis, l. 9. Epigr. 98.Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro,Deprensus dixit, stulte, quid ergo bibis?Nempe praetextu curae furtum Medicus excusat, quasi Trullam amovisset, ne aeger, praeter Medici imperium, biberet. Et Plautus, Amphitruone, Actu 2. Sc. 2. in Suppositis, v. 20.Interea, dum illi certant, in popinam eundum est mihi,Lances detergam omneis, omnesque Trullas hauriam. —Horatius item loc. cit.Qui Veientanum festis potare diebusCampana solitus Trullâ, vappamque profestis.Vide Thomam Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 5. c. 30. Trullam crystallinam, et murrhinam habes apud Plin. l. 37. c. 2. Apud varias nationes Sueonas Maxime, Trullas Daemones nuncupatos, sexu tam mulieris, quam viri, ementitos, in hominum famulatu esse consuevisse, refert Theodor. Zuingerus, Theatro Sap. Hum. p. 789. Sed et Trulla insul. nomen 120. a Cane stadiis dissitae, supra quam in mediterraneo situ oppid. Sabatha, Metiopolis Thuriferae regionis, de qua vide Salmas. ad Solin. p. 493. ut et supra in vocibus Cane et Sabatha.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.